HYPOTHYMIS seu HYPOTHYMIAS

HYPOTHYMIS seu HYPOTHYMIAS
HYPOTHYMIS, seu HYPOTHYMIAS
corona dicta est, quae collo appensa descendebat ad pectus, pulchritudine florum et odorum suavitate, unde nomen (διὰ τὴν ἀποφορὰν sc. καὶ ἀποθυμἰασιν, ut ait Plutarch. Symopos. 3.) commendabilis: ςτέφανον ὑποτραχήλιον, Coronam subcollarem, vocat Hesych. Meninit earum etiam Alcaeus apud Athen. l. 15. c. 7. et XI. p. 688.
Α᾿λλὰ ἀνήθῳ μὲν περὶ ταῖς δέραις παρ ——
θέτω πλεκτὰς ὑποθυμιάδας τίς.
At Aneth quidem cervici ap -----
ponat plicatiles hypothymiadas aliquis.
Et Anacreon, apud Athen. l. 15. c. 5. p. 674.
Πλεκτὰς δ᾿ ὑποθυμιάδας περὶ ςτήθεσι λωτίνας ἔθεντο.
Plicatiles hypothymiadas e loto circa pectus statuêrunt.
Easdem indigitat Ovid. Fast. l. 2. his verbis, v. 739.
Ecce nurum Regis fusis per colla coronis,
Inveniunt posito pervigilare mero.
Vide plura de illis, apud Paschal. Coron. l. 2. c. 3. et supra in voce Collum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”